¿Puede acompañarse la procesión de las ofrendas con velas o candelabros?

Utrum in offertorio ad altare ferri possint linteamina eiusdem cum candelabris in processione donorum?

R/. Negative.

Raúl Berzosa,
Institución de la Eucaristía (detalle)
Quoad celebrationis praeparationem, iuxta Institutionem Generalem Missalis Romani, n. 79: «Altare una saltem tobalea cooperiatur. Super ipsum vero aut circa ipsum duo saltem, vel etiam quattuor, aut sex, vel, si Episcopus dioecesis celebrat, septem candelabra cum cereis accensis ponantur». Ex quo deducitur quod haec praeparata minime ad offertorium differenda sunt.

Ad offertorium (cf. n. 49 eiusdem Institutionis): «Imprimis altare, seu mensa dominica, quae centrum est totius liturgiae eucharisticae, praeparatur, cum corporale, purificatorium. Missale et calix, nisi abacum paratur, in eo collocantur. Oblationies deinde afferuntur: panis et vinum laudabiliter a fidelibus praesentatur, a sacerdote autem vel a diacono loco opportuno accipiuntur et super altare deponuntur comitantibus formulis statutis». Notetur hic de tobalea ponenda nihil dicitur.

Animadvertitur in celebratione tantum Feriae VI Hebdomadae Sanctae altare, per exceptionem, sine ornamentis, initio celebrationis, sit oportere; cf. Missale Romanum, Feria VI in Passione Domini, n. 2: «Altare omnino nudum sit: sine cruce, sine candelabris, sine tobaleis». Post adorationem crucis, «super altare extenditur tobalea, et ponitur corporale et liber» (ibidem, n. 21).

Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RPD4: Notitiae 35-1999: 456)